VICTIMA

VICTIMA
VICTIMA
Isidoro sacrificium proprie erat, quod post victoriam, superatis hostibus; Diis offerebatur: hinc ut videtur, dicta: an quod vi ictus caderet percussa? an quod vincta ad aram staret? Nonnumquam cum Hostia confunditur. Namque Ovidiô teste, l. 1. Fast. v. 336.
Hostibus a domitis hostia nomen habet.
Sunt tamen, qui Victimas maiora sacrificia, quam Hostias, fuisse contendant. Quorum quidquid sit, certum est, ab Hebraeorum, DEO victimas, futuri Messiae mortem ac beneficia praefigurantes, offerendi ritu sacrô, Gentes mactandi quoque Diis suis Victimas rationem utcumque hausisse. Quemadmodum inter alia plurima, et Saturni diem, pravâ Iudaeos imitandi affectatione, otio et victui eidem destinabant, cum tamen mores eorum atque causas ignorarent. Unde Ethnicos exorbitâsse a Iudaicis moribus, quos tamen usurpare videbantur, optime dixit Tertullianus, Apologet. c. 16. Et quidem apud Athenienses vetus Triptolemi institutum, temporis iniuriâ collapsum, restituit Draco, iubens latâ Lege: Τιμᾷν θεοὺς καὶ Η῞ρωας ἐπιχωρίους εν κοινῷ ἐμποινίμοις νόμοις πατρίοις, ἰδίᾳ κατὰ δυν´αμιν συν` ἐυφημίᾳ καὶ ἀπαρχᾶις καρπῶν πελάνοις ἐπετείοις, Venerari Deos et Heroas patrios atque indigenas publice, secundum patrias sanctiones, privatim vero bonis verbis, frugumque primitiis, libis annuis, pro facultatum modulo. Quae liba ex frugum primitiis fiebant. At post Draconem, non diu obtinuit simplex illa adeoque parabilis Deos venerandi haec ratio: nam ante Solonem iam Victimas Diis mactârunt, quarum pretium Legibus aestimavit Solon, ut est apud Plutarchum in eo, ubi inter alia Legem illam reperimus: Πρόβατον καὶ δραχμην`, ηί, ἀντὶ μεδίμνου, uti legit Petitus, Drachma in ovem, octodecim in medimnum, ad quam frugalitatem exemplô suô Soloni praeivit Epimenides, Atheniensesque eidem assuefecit, quemadmodum idem Plutarchus de Epimenide docet. Maius tamen. eôdem Solone auctore, in sextodecimo Axone, eximiarum Hostiarum pretium, quamquam et hoc vile nimis, si ad sequentia tempora, quibus istud Solonis institutum proculdubio mutavit, attendas. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Aiticas, l. 1. tit. 1. Antiquitus autem Deo unicuique terrae arvipendia dedicabant, vel dividebant, quorum e locationibus proveniebant impensae, quae postea in sacrificia publice fiebant: non enim κατ᾿ ἐυσέβειαν Victimas mactabant, sed μιςθούμενοι, Isocr. Areopag. Vide quoque Harpocrationem: Atque sumptus hos faciebant maiores, quam Legibus cautum, prout maiores erant τῶ μιςθουμεν´ων proventus. Omnes vero Hostiae Victimaeeque nullô membrô captae, nullô mutilae, esse debebant: cuiusmodi ἱερεῖα in Axonibus ἀφελῆ dixit Solon, teste Polluce, l. 1. c. 1. et Victimarum nonnihil, qui sacra fecerant, domum reportabant, e Lege: Τοὺς εν θυσίας ἰόντας, φέρειν ἐξ αὐτῆς θυσίας οἰκείοις. Idque fiebat bonae scaevae gratiâ; unde ὑγίεια nomen invenit, ut Hesychius in hac voce docet. Reliqua, nempe pelles et κωλαὶ, Sacerdotibus cedebant, iuxta Legem, τὰ ὑπολειπόμενα τῆς θυσίας τοὺς ἱερέας λαμβάνειν. Vide Scholiastem Aristophanis ad Vespas, et Petitum praefatum, ubi supra. Apud Romanos simpliciora similiter antiquitus sacra erant, et immunis aram si tetigit manus, non sumptuosâ blandior hostiâ, Mollivit aversos Penates Farre piô ac saliente micâ: Postea, tentare multâ caede bidentium Deos placuit: Et
quae nivalem pasta per Algidum Devota, quercus inter et ilices: Aut crevit Albanis in hortis Victima, Pontificum secures Cruore tinxit, Horat. l. 3. Od. 23. Ratio sacrificandi haec: Aliquot diebus, antequam Victima offerretur, Sacerdos totum corpus, manus inprimis pedesque, aquâ abluebat; atque ab uxore abstinens,
certa quoque ciborum genera non attingebat: Dein, cum in Templum pergeret, aedituus vel Sacrorum aliquis famulus, ipsum praecedens, cum virga in manu Commentaculum dictâ, Populum his vocibus affabatur, Hoc age; ritu a Graecis, ut videtur, mutuatô, apud quos, paulo ante sacrum peragendum, Sacerdos Populum circumfusum interrogabat, Τίς τί δὲ; respondente illô, Πολλοὶ κἀγαθοί. Sic Victimâ ad aram adductâ, imo circa aram ductâ, quem ritum observavit Aloysius Novarinus, Electorum Sacrorum l. 2. c. 17. stans Sacerdos manu aram prehendebat, et preces fundebat, a Iano et Vesta, precationis initiô factô, et Iove Opt. M. omnibusque Diis coeteris pariter advocatis. Ac ne quid verborum praeteriret, aut praepostere recitaret, de scripto praeire aliquem rursusque custodem dari, qui attenderet sedulo: alium, qui favere linguis iuberet, et Tibicinem canere, ne quid infaustum exaudiretur, oportebat. Quibus peractis sacrum ab immolatione Sacerdos inchoans, fruges aut molam salsam in caput Victimae deponebat. Dein Haruspex vinum cum ture adspergebat, postquam fimpuviô ligneô aut fictili admodum parvô et ipse leviter delibâsset, et adstantibus gustandum detulisset: Media autem inter cornua reliquum fundebat, clamante aliquô clarâ voce, Macta est hostia, i. e. magis aucta: quibus peractis mactabatur Victima, hôc modô. Sacerdos setas inter cornua eius manu evulsas, tamquam prima libamina, proiciebat in ignem, conversusque ad Ortum, obliquum cultrum a fronte ad caudam ducebat; Victimam postea Diis exhibitam et dedicatam, Victimariis iugulandam tradebat: reliquis, partim admotis vasculis emanantem cruorem excipientibus, partim victimam excoriantibus, partim ignem accendentibus. Mox, ubi perpurgata erat, Haruspex, Flamen, aut, Sacerdos cultrô ferreô (seu Secespitâ) viscera rimabatur, attenteque explorabata, an perlitatum foret: non autem manu licebat contrectare viscera, ne qua offensa pollutis sacris intercideret. Inspectis tandem et exquisitis singulis, ex omni viscere et membro Ministri (Popae seu Victimaru) partes certas decisas farinâ farris involvebant, et in calathis (proprie discis seu lancibus) sacrificanti exhibebant, quas Sacerdos aris impositas, foculô incensô, comburebat, sicque reddere ac litare dicebatur: Eum vero ignem ex olea, lauru aut quercu corticis crassioris aut cuius caudex cavus fungosusque esset, accendere erat nefas. Ubi, quod Diis tributum erat, conflagrâsset, ad epulas ipsi et convivia vertebantur, atque inter vescendum Diis laudes canebant, pedibusque circum aras complodentes ad numeros psallebant, et pulsatis cymbalis choreas agebant; ne ulla corporis pars esset, quae Religionem non sentiret. Non autem licebat, nisi ceremomis, de quibus dictum, rite peractis, de Victima comedere: unde in gulonem Proverbiô dictum, Sacra non immolata devorat. Quod iterum ab Israelitis mutuo sumptum:
apud quos de Victima comestio, inter ritus sacros Vet. Testamenti, memoratur passim. Et quidem sacerdotibus Israelitarum, peracto sacrificiô, de victimarum carnibus epulari non fas solum, sed et manducatio haec sacrificii pars et appendix erat, utpote quod rite factum censeri non poterat, nisi Sacerdos de partibus illius gustâsset. Quod tum in Eucharisticis, tum in Expiatoriis locum habuit, Levit. c. 6. et 7. Ratio, quod Sacerdos ferre debebat peccatum coetus, atque ipse aliquô modô pro eo victima fieri: quod tum fieri censebatur, cum partes victimae delibabat, ac in propriam substantiam convertebat. Quae egregia Christi, Sacerdotis pariter et Victimae nostrae, repraesentatio erat. Praeter Sacerdotem, manducabat de victimarum carnibus populus quoque: quod in Eucharisticias tantum locum habuit. Haec enim fundamentalis Sacrificiorum lex erat, neminem de piaculari victima pro sese oblata participare posse; ut idem simul ipsi et piamentum et cibus esset. Unde ne ipsi Sacerdoti, qui de victimis pro populo oblatis epulabatur, in proprio sacrificio, aut in sacrificio pro toto coetu, hoc licuit, Levit. c. 4. v. 3. et seqq. licet caro ista non modo res sancta esset, sed et Legis institutô peccatorem quoque sanctificaret. Nempe aliam tum victimam, aliasque epulas, quae animam vere nutrire possent, exspectare debebat. Sicut non ob aliam rationem quoque sanguinis, ut rei sacrae, esus tum vetitus fuit, Levit. c. 17. v. 11. 12. Unde manducationis, quae sub Novo Test. instituta est, in S. Eucharistia, praestantia patescit: quampluribus persequitur Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Parte poster. l. 7. c. 12. §. 10, 11, 12. Vide quoque supra, ubi de Carne victimarum, voce Chagiga, et Idololythis, ncc non in Trapeza, ubi partes victimarum opimas, i. e. optimas et pinguissimas omnes, sibi selegisse Deum vidimus; et plura hanc in rem, apud Homerum, Il. a. cum Comm. Eustathii, Thom. Godwyn. tr. Angl. cui tit. Anthologia Rom. l. 2. sect. 2.c . 19. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. ult. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Casp. Barthium, Animadversionibus Papinan. ad l. 4. Theb. v. 465. et seqq. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. Alios, nec non hîc passim, ubi de Hostia, Sacrificio, et in specie, de Iugulatione, Excoriatione, Dissectione victimae, coeterisque ritibus Sacrificalibus sigillatim. Addam saltem, uti victimarum mactandarum rationem ab Hebraeis mutuo sumpsisse Gentiles supra diximus, sic Victimae apud utrosque eaedem communiter erant, boves nempe, voes et caprae: licet alias quoque victimas immolaverint, puta Soli equo, Marti lupos, Priapo asinos, Dianae cervas, Cereri sues, Hecatique canes. Sed et ritus non paucos ab issdem didicerunt, inter quos celebris, manus super caput victimae impositio, vel ab offerente, vel a Sacerdote facta, in sacrificiis omne genus, tam pacificis, quam expiatoriis. Cui simile quid de Aegyptiis narrat Herodotus, l. 2. c. 3. 39. ubi per universam Aegyptum exsecratos esse capita victimarum, in haec verba, ἐίτε μέλλοι ἢ σφίσι τοῖσι θύουσι, ἤ Αἰγύπτῳ τῇ συναπάσῃ κακὸν γενέςθαι, ἐς κεφαλην` ταύτην τραπέςθαι, ut si quid mali aut ipsis immolantibus, aut toti Aegypto futurum sit, in hoc caput convertatur: hincque factum, ut nemo
Aegyptiorum de ullius animantis capite gustet, memoriae mandavit. Etiam quod de bove mare et integro in holocaustum offerendo habet Moses, ab issdem diligentissime observatum est, ut qui non solum mares solos in sacris admitterent (cum tamen Hebraei feminas quoque in sacrificiis pacificis, ut in
omnibus Graeci et Romani, imo non nisi vaccam in quibusdam, sed quae nondum arâsset, neque iugum tulisset) verum etiam integritatem victimae summâ explorarent curâ. Apud illos namque Sacerdos ad id constitutus singula scrutabatur, ὀρθοῦ ἑςτεῶτος τοῦ κτήνεως καὶ ὑπτίου, pecude tam erectâ et stante, quam resupinatâ. Quô factô, si perfectam et ab omni vitio immunem repererat, eam notabat byblô cornibus alligatô, et applicitâ terrâ sigillari cum annulo suo impresso. Alia s enim ἀσφράγιςτον pecudem immolare grande nefas; teste eôdem ubid supra, c. 42, Quod vero de sexu obiter dictum, Aegyptios Barbari circa montem Caucasum et Derbices, gens Persica, secuti sunt. Apud Romanos vero, ubi uterque sexus sacris idoneus habitus, in omnibus tamen sacris feminae potiores erant. Itaque si per marem litari non poterat, femina succidanea dabatur, non vicissum, qua de re vide plura apud Alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 3. c. 12. aliquid etiam apud Farnabium, Not. ad Phoenissas Senec. v. 282. Nec omittendi, victimas coronandi; quod cupressu plerumque, alias fronde cuique Deo propriâ fiebat: illarumque cornua deaur andi, celebres ritus, de quo utroque pluribus agit Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 16. et 17. etc. De verbo ὀλολύζειν, quod proprie clamorem denotat, ab iis, qui Sacris intererant, Victimâ mactatâ, tolli solitum, age mus infra voce Ululatus: de victimis humanis, quarum auctor Lycaon perhibetur, alibi diximus, inprimis in Hostia humana.
Victimae suae singulis Divis peculiares.
α. Aesculapio, gallis et gallinis litabatur. β.. Albae victimae Diis Superis mactabantur: sic et Triumphantis Victima taurus candidus fuit, in Capitolio Iovi offerendus. γ. Apollini, quae Victima ceciderit, vide infra Neptunus. δ. Attyi aries mactabatur, vide supra Artes, Criobolium. ε. Cereri primum lacte, vinô et favis; postmodum porcâ litatum est. ζ. Cybeli, itidem porcâ. Vide quoque in voce Taurobolium. η. Diana, cervam; at in Tauris, et virginem Victimam poposcit. θ. Fauno, agna vel haedus, oblati. ι. Faustae habitae sunt Victimae, cum nec direae, inter sacra, obstreperent; nec precatio errâsset: neque viscerumquidquam aut plane abesset, aut non suô locô positum deprehenderetur etc. κ. Heroibus, taurô, caprô et ariete, factum est. λ. Infaustae Victimae quae fuerint, vide hîc supra, in voce Faustae. μ. Inferis, nigrae et pares mactabantur. ν. Iovi Falmini, bove candido. ξ. Fulminatori, vide supra Haemus. ο. Prodigiali, ture et molâ falsâ litabatur. π. Iunoni agna: ρ. Laribus gallus, offerebatur. ς. Libero Patri melle, vinô et lacte: interdum caprâ et hircô, fiebat. τ. Lunaetaurus caedebatur. υ. Marti et Soli, equus. Vide quoque infra Neptunus. φ. Minervae et Pani, caprâ. χ. Neptuno, Apollini et Marti, taurô, verre et ariete litabatur. ψ. Nigrae hostiae, Inferorum erant. ω. Pani et Minervae, capra mactabatur. αα. Soli et Marti, equus. ββ. Superis, albae et impares Victimae deputatae erant. γγ. Silvano, porca caedebatur. δδ. Ttiumphans, candidum taurum, in Capitolio solebat sacrificare. εε. Veneri columba litatum est. Vide quemque Deum suô locô; item ubi de Praecidaneis victimis actum est, et plura de his apud Rosin. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Víctima — Víctima, en primer término. es todo ser viviente sacrificado o destinado al sacrificio. Sin embargo, desde el punto de vista utilizado habitualmente, una víctima es la persona que sufre un daño o perjuicio, que es provocado por una acción, ya sea …   Wikipedia Español

  • victimă — VÍCTIMĂ, victime, s.f. 1. Persoană care suferă chinuri fizice sau morale din partea oamenilor, a societăţii, din cauza propriilor greşeli etc. 2. Persoană care suferă de pe urma unei întâmplări nenorocite (boală, accident, jaf, crimă etc.). 3.… …   Dicționar Român

  • víctima — 1. Además de ‘persona o animal sacrificado o destinado al sacrificio’, significa ‘persona que padece daño o ha muerto por causa ajena o fortuita’: «El año pasado el saldo de víctimas fue de 799 muertos y 3650 personas lesionadas» (Tiempo [Col.]… …   Diccionario panhispánico de dudas

  • víctima — (Del lat. vĭctima). 1. f. Persona o animal sacrificado o destinado al sacrificio. 2. Persona que se expone u ofrece a un grave riesgo en obsequio de otra. 3. Persona que padece daño por culpa ajena o por causa fortuita. 4. Persona que muere por… …   Diccionario de la lengua española

  • víctima — 1. accidente grave o fatal. 2. las víctimas de un accidente grave o fatal. 3. persona muerta, herida o inutilizada de otro modo en la guerra. 1. caso de muerte de un individuo. 2. estado, enfermed …   Diccionario médico

  • victima — index victim Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • víctima — (Del lat. victima.) ► sustantivo femenino 1 Persona o animal que sufre o padece daño por culpa ajena o por causa fortuita: ■ fue víctima de una salvaje paliza. SINÓNIMO damnificado 2 Persona que muere por estas causas: ■ el terremoto se cobró… …   Enciclopedia Universal

  • víctima — s f 1 Persona o animal que sufre algún daño físico o moral, o que muere a causa de los maltratos o actos nocivos de otro, o como consecuencia de algún hecho adverso, como un accidente, o un desastre natural, etc: la víctima de un robo, las… …   Español en México

  • víctima — {{#}}{{LM SynV40865}}{{〓}} {{CLAVE V39870}}{{\}}{{CLAVE}}{{/}}{{\}}SINÓNIMOS Y ANTÓNIMOS:{{/}} {{[}}víctima{{]}} {{《}}▍ s.f.{{》}} = {{<}}1{{>}} afectado • perjudicado • damnificado = {{<}}2{{>}} {{SynM27406}}{{↑}}muerto{{↓}} • baja {{#}}{{LM… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

  • víctima — sustantivo femenino 1) afectado, perjudicado, damnificado. El damnificado es una víctima en una catástofre colectiva. 2) muerto baja (esp. en combate). * * * Sinónimos: ■ martirizado, muerto, herido, dañado, pasivo …   Diccionario de sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”